- PONTUS Polemoiniacus
- PONTUS Polemoiniacusaccessit Imperio Romano sub Nerone, unde huic pomoerio addendi ius quaesitum. Flav. Vopisc. in Aureliano, c., 21. Pomoerio autem nemini Principum licet addere, nisi ei qui agri Barbaricialiquâ parte romanam Rem publicam locupletaverit. Addidit autem Auguslus, addidit Traianus, addidit Nero, sub quo Pontus Polemoniacus et Alpes Cottiae Romano nomini tributae. Est autem pomoerium, locus intra agrum effatum per totius Urbis circuitum, pone muros regionibus certis determinatus, qui finem faciebat Romani auspicii, apud Gellium, l. 13. c. 14. Hoc, inquit Vopiscus, nemini mutare aut ampliare licuit, nisi parte aliquâ Barbarici agri Imperio adiectâ. Unde in praecedentibus, Aurelianum quidem, muros urbis Romae dilatâsse, nec tamen pomoerio addidisse, ait, utpote qui nihil ex solo Barbarico Reip. adquisivit: Nempe pomoerii terminos non nisi Augurum consiliô (quorum erat effari determinareque fines, intra quos in Urbe auguria captarentur atque agerentur) moveri fas erat, idque ab illis solum, ut dictum, qui Imperiumauxissent. ita ergo Aurelianus muros urbis dilatavit ut ambitus ille, quô urbem ampliavit, minime intra pomoerii antiqui fines in agendo urbano augurio observaretur. Quemadmodum mons Aventinus, quae pars urbis nec longinqua nec infrequens erat, diu extra pomoerium fuit, quod in eo monte cum auspicâsset Remus, irritas aves habuerit, donec a Claudio receptus tandem et intra pomerii fines observari coeptus. Similiter Antoninum Caracallam, sub quo urbem ampliatam esse accessione viae Novae scribit Victor, pomoerium novis regionibus terminâsse atque ampliâsse, non dicunt Auctores. Pontô ergo Polemoniacô Rom. Imperio additô, pomoerio addidit Nero, cuius moris etiam Tacitus meminit l. 12. Annal. c. 23. Pomerium auxit Caesar more priscô: quô iis, qui protulêre Imperium, etiam terminos Urbis propagare datur. Vide Salmas. ad Vopisc. l. c.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.